AQUAM et Terram poscendi ritus

AQUAM et Terram poscendi ritus
AQUAM et Terram poscendi ritus
verterum Persarum a gentibus, quas sibi subici volebant, indigitatur Curtio l. 3. c. 10 Darii -- Xerxis insolentia, aquam ipsam terramque postulantium: ut neque fontium haustum, nec solitos cibos relinquerent. Quâ petitione absolutam dantium deditionem signisicabant, tamquam retum ad humanam vitam maxime necessariarum. Quod pulchre indicat Taxiles apud Plut. Alexandr. c. 103. Quum neque aquam nobi, ademptum, neque victum necessarium veneris, pro quibus solis necesse habent homines sani decertare. Qui itaque et hoc et illud quasi datent, accipere se imperium ultro innuebant: qui negarent, illi mox bellô petiti sunt. Vide quae de isto Persarum more adnotavit B. Brissonius l. 3. cut adde ex Atistidis Panathen. locum, quô tradit Xerxem iterum Salaminem ad Athenienses misisse, Aquam et Tertam, ut antea petitum, Freinshemius ad Curtium dict. loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”